Psalms 72

1psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde va 2mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei va 3quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns va 4quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum va 5in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur va 6ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua va 7prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis va 8cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt va 9posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra va 10ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis va 11et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso va 12ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias va 13et dixi ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas va 14et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino va 15si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi va 16et existimabam cognoscere hoc labor est ante me va 17donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum va 18verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur va 19quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam va 20velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges va 21quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt va 22et ego ad nihilum redactus sum et nescivi va 23ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum va 24tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me va 25quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram va 26defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum va 27quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te va 28mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion

va

Copyright information for VulgJ